209
Дословно с ит. «Шути с солдатами, а святых оставь в покое».
210
Intromissus vero quantum murus, portarii vice, permisit, primum in molendinum impetum facit, ubi multum sollicitus est, et turbatur erga plurima, tum molarum mole far comminuendo, tum farinam cribro subtili segregando a furfure. Hic iam vicina domo caldariam implet, se igni coquendum committit, ut fratribus potum paret, si forte sterilis vindemia cultoris industriae non bene responderit, et defectu sanguinis uvae, de filia fuerit festucae supplendus. Sed nec sic se absolvit. Eum enim ad se fullones invitant, qui sunt molendino confines, rationis jure exigentes, ut sicut in molendino sollicitus est, quo fratres vescantur, ita apud eos paret, quo et vestiantur. Ille autem non contradicit nec quidquam eorum negat quae petuntur: sed graves illos, sive pistillos, sive malleos dicere mavis, vel certe pedes ligneos (nam hoc nomen saltuoso fullonum negotio magis videtur congruere) alternatim elevans quoque deponens, gravi labore fullones absolvit: et si joculare quidpiam licet interserere seriis, peccati eorum poenas absolvit <…>. Nam quot equorum dorsa frangeret, quot hominum fatigaret brachia labor, a quo nos sine labore amnis ille gratiosus absolvit, etiam cum sine ipso nec indumentum nobis pararetur, nec alimentum? Ipse vero nobiscum participatur, nec aliud de labore suo, quo laborat sub sole, mercedis exspectat, quam ut, cum omnia diligenter perfecerit, liber permittetur abire. Tot ergo volubiles rotas rotatu rapido circumducens, sic spumeus exit, ut ipse quasi moli, et mollior fieri videatur. Excipitur dehinc a domo coriaria, ubi conficiendis his quae ad fratrum calceamenta sunt necessaria, operosam exhibet sedulitatem. Deinde minutatim se, et per membra multa distribuens, singulas officinas, officioso discursu perscrutatur, ubique diligenter inquirens quid quo ipsius ministerio opus habeat; coquendis, cribrandis, vertendis, terendis, rigandis, lavandis, molendis, molliendis, suum sine contradictione praestans obsequium. Postremo, ne quid ei desit ad ullam gratiam, et ne ipsius quaquaversum imperfecta sint opera, asportans immunditias, omnia post se munda relinquit: Bernardi Descriptio monasterii Clarae vallis. Migne. Patrologia Latina. CLXXXV. Coll. 570–571. Отрывок приведен в переводе (в котором мы немного расходимся) в Storia della tecnologia / A cura di C. Singer e altri. Vol. II. Torino: Boringhieri, 1962. P. 660.