Tunc visus est ipse ferreus Karolus, ferrea galea cristatus, ferreis manicis armillatus, ferrea torace ferreum pectus humerosque Platonicos tutatus, hasta ferrea in altum subrecta sinistram impletus. Nam dextra ad invictum calibem semper erat extenta; coxarum exteriora, que propter faciliorem ascensum in aliis solent lorica nudari, in eo ferreis ambiebantur bratteolis. De ocreis quid dicam? Quae et cuncto exercitui solebant ferreae semper esse usui. In clipeo nihil apparuit nisi ferrum. Caballus quoque illius animo et colore ferrum renitebat. Quem habitum cuncti praecedentes, universi ex lateribus ambientes omnesque sequentes et totus in commune apparatus iuxta possibilitatem erat imitatus. Ferrum campos et plateas replebat. Solis radii reverberabantur acie ferri. Frigido ferro honor a frigidiori deferebatur populo. Splendidissimum ferrum horror expalluit cloacarum. ‘O ferrum, heu ferrum!’ clamor confusus insonuit civium: Notkeri Balbuli Gesta Karoli Magni Imperatoris // Monumenta Germaniae Historica. Scriptores rerum Germanicarum nova series. T. XII / A cura di F. Haefele. Berolini. 1959. L. II. 17. P. 83–84.