180
Capuani R. Vita S. Catharinae Senensis. Acta Sanctorum. Antverpiae 1675. Aprilis III. Vita. Pars II. Cap. I. P. 887: Ecce apparuit ipse Dominus sponsae suae in forma iuvenis denudati, et pauperis ac peregrini, qui aetatis triginta duorum vel trium annorum vel circiter apparebat, et petivit ut sibi pro Deo succurreret pro aliquo indumento. At illa iam ad misericordiae opera solito plus accensa: ‘Expecta, inquit, carissime, paululum hic, donec de capella illa revertar, et statim tribuam indumentum’. Retrogressaque ad capellam unde descenderat, tunicam quam sine manicis sub exteriori tunica propter frigus interius deferebat, per pedes, socia iuvante, deposuit caute pariter et honeste, ac cum grandi laetitia pauperi tribuit. Qua recepta, repetit plus ille pauper et ait: ‘Eia oro, Domina, ex quo mihi de indumento laneo providistis, ut de lineis tegumentis etiam mihi providere velitis’. Quod illa libentissime annuens: ‘Veni post me, inquit, carissime, quia quod petis integraliter tibi dabo’. Praecedit igitur sponsa et Sponsus ignotus subsequitur. Illaque paternam domum subintrans, accedit ad locum ubi panni linei patris et germanorum erant reconditi; acceptaque camisia una et femoralibus, letanter pauperi tribuit. Sed ille his habitis adhuc non desistit a petendo: ‘Sed obsecro, inquit, Domina, quid faciam de tunica ista, quae manicas ad brachia tegenda non habet? Date mihi aliquas manicas, ut recedam a vobis totus indutus’. Quod illa percipiens, in nullo attaediata, sed magis accensa, domum circuivit, et diligenter quaerit si possit aliquas manicas invenire. Casuque reperit tunicam ancillae domus paternae novam, quam necdum induerat, ad perticam pendentem, quam festine deponens, et manicas inde velociter festine dissuendo auferens, gratiose tribuit pauperi praelibato.