20
In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit anima mea. <...> Et primo quidem quaerit ilium in lectulo, sed minime invenit. Surgit inde, circuit civitatem, it et redit per plateas et vicos, et non occurrit, neque apparet. Interrogantur quique forte occurrerint, nihilque certi reportatur. Neque vicis unius, aut unius noctis quaesitio haec, et haec frustratio, cum dicat ista, quia quaesivi per noctes. <...> Habet mundus iste nodes suas, et non paucas. Quid dico, quia nodes habet mundus, cum pene totus ipse sit nox, et totus semper versetur in tenebris? Nox est Judaica perfidia, nox ignorantia paganorum, nox haeretica pravitas, nox etiam Catholicorum carnalis, animalisve conversatio. <...> Sed dicit aliquis, quod non sit tam stulta, tamve caeca sponsa, ut quaerat lumen in tenebris, quaerat dilectum apud ignorantes, et qui non diligunt eum (Sermones in Cantica Canticorum, 75.1 и 10: PL 183. 1144 B-D и 1149 B-C); перев. А. Коваля.