In hoc itaque sollemni sexuum officio quod marem ac feminam miscet, in concubito dico communi, scimus et animam et camem simul fungi, animam concupiscentia, camem opera, animam instinctu, camem actu. Unico igitur impetu utriusque toto homine concusso despumatur semen totins hominis, habens ex corporali substantia humorem, ex animali calorem. Et si frigidum nomen est anima Craecorum, quare corpus exempta ea friget? Denique, ut adhuc verecundia magis pericliter quam probatione, in ilio ipso voluptatis ultimae aestu, quo genitale virus expellitur, nonne aliquid de anima quoque sentimus exire? atque adeo marcescimus et devigescimus rum lucis detrimento? Hoc erit semen animale protinus ex animae destillatione, sicut et virus illud corporale semen ex carnis defaecatione. Fidelissima primordii exempta. De limo cam in Adam. Quid aliud limus quam liquor opimus? inde erit genitale virus.