Книга: Положение о браке в новом каноническом законодательстве
Назад: 281
Дальше: 283

282

Свящ. Конгр. св. служ., Инстр. (20. 07. 1866), Coll. S.C.P.F., I, № 1293: «Exploratissimum principium est, matrimonium infidelitatis tempore a viro cum femina celebratum, vivente alia cum qua anteriori se coniugio obstrixerat, nullum et irritum esse turn lege divina turn naturali. Hinc ubi constet virum infidelem voluisse verum matrimonium, non simplex contubernium inire cum prima, quam accepit, muliere, nec ullum huic matrimonio obstitisse iuris naturalis impe- dimentum, prima illa mulier habenda est pro iusta ac legitima uxore; omnes autem aliae quibus, illa non adhuc morte sublata, vir postea nupserit, pro adulteris et concubinis. Debet igitur poly- gamus uxorem tempore priorem, quae sola iusta legitima uxor est, retinere; ceterasque tamquam adulteras et concubinas dimittere. Atque haec obligatio a lege divina turn naturali dimanans, nedum per polygami conversionem relaxetur, magis e contrario magisque urget; ita ut nullo modo liceat baptizare polygamus qui in praedictam obligationem implendam minime promptum ac paratum se exhibeat».
Назад: 281
Дальше: 283