276
«Cordi sit ergo singulis Praelatis, Missionariis, sive Directoribus animarum fideles edocere atque excitare ad haec evitanda pericula, quae regulariter aut omnia, aut aliqua subeunt in communicatione in divinis cum haereticis et schismaticis Orientis, qui licet adhuc substantiam ac valorem Sacramentorum plerumque conservent, non sinunt tamen, ut ea, quae debent, catholoci improbationis et segregationis signa exterius edant; ex quo fit, ut exterior illa conformatio in eodem cultu, et reverentia in pseudo-ministros liturgiae catholicum quemque, quemvis in fide firmissimum, et ritus haereticos vel schismaticos, quibus eorum cultus inficitur, exhorrentem, periculo tamen scandali liberari non possit. Id ex eo etiam confermatur magis quod vix ullus sit ritus apud heterodoxos, qui aliquo errore in materia fidei non maculetur: nam in eorum ecclesiis, vel dedicatio est in memoriam schismatici alisujus, quem ut Sanctum venerantur, vel extant imagines, vel colontur reliquiae, vel festa celebrantur eorum, qui in schismate mortui veluti Sancti vulgo habentur, vel denique commemoratio fit viventium Patriarcharum et Episcoporum schismaticorum et haereticorum, qui ut fidei catholicae praedicatores commendantur. Qua de re, qui in ea ritus et orationis, et cultus celebratione conveniunt in his circumstantiis quique, reatu perversae communicationis, aut saltem perniciosi scandali purgari non possunt. Nec eos excusat assistentiae mere materialis praetextus; facto enim ipso excluditor, quo qui functionibus hisce haeriticorum, aut schismaticorum intersunt, satis cum ipsis convenire in unitate orationis, in unitate cultus, in unitate venerationis et obsequii erga perversos ministros haereseos, schismatique praeseferunt. Patescit id etiam ex eo quod Orientalis ipsi quotidie oculis vident, auribus audiunt, ore confitentur, nullum nempe sectarium obfirmatum schismate accedere, interesse, convenire in ecclesiis catholicorum, sive ut Missam audiat, sive ut Sacramenta suscipiat, ea nimirum de causa, quod fidelium conventus veluti perversae communionis blasphemantes, perniciosum et illicitum putent commercium hoc, ritumque damnabilem. Cum vero videant ad eorum eccesias accedere, eorum ritibus interesse, de eorum Sacramentis participare catholicos, an non credendum, aut saltem timendum erit, ne ex hoc ipso magis in suis erroribus confirmentur, ac se in recto salutis tramite ambulare sibi etiam hoc exemplo persuadeant? Ex quo sequitur difficillime vitare posse periculum scandali perniciosi schismaticis et haereticis ipsis: ac proinde catholicum tutum in conscientia non esse, si cum iis in divinis in hoc facti specie communicet. Haec sane fidelibus documenta tradenta sunt, atque ideo haec S. Congregatio Praelatis, Missionariis, et singulis animarum Directoribus in Oriente serio injungit, ut unanimes hoc ipsum dicant omnes, et in eodem sensu ac sententia maneant, nec contrarium doceant, aut per modum consilii: sed magis hortentur fideles pro re nata, ut a communicatione in divines cum schismaticis et haereticis prorsus abstineant, et si quando ab ea regula devia-rint, eos hortentur ac doceant, ut peccatum hoc aperiant in Sacramento Paenitentiae, quo veniam a Deo obtineant, et imposterum cauteoris evadant.» Полностью этот декрет можно найти в Sacra Congregazione per la Chiesa Orintale, Verbali delle Conferenze Patriarcali sullo stato delle Chiese Orientali e delle Adunanze della Commissione Cardinalazia per promuovere le Ruinione delle Chiese Dissidenti tenute alle presenza del S. P. Leone XIII (1894-1902), Vaticano 1945, S. 595-602.