Книга: Христианство Востока и Запада: в поисках зримого проявления единства
Назад: 172
Дальше: 174

173

«Porro Unio Ruthenorum cum Latinis practicata in hoc Regno videtur processisse supra naturam unionis, intendens non conservationem Religionis, sed transubstantiationem Graecae in Romanam, et ideo non habuit effectum. Quotquot enim olim in Ecclesia habitae sunt circa unionem Congregationes, fundamenta minime destruebant Religionis Graecae, sed solum dumtaxat intendebant Primatus Romani Pontificis recognitionem. Quaestiones quae dicuntur inter Graecos et Latinos vocales non reales, concernentes solos Theologos, utpote ab ipsis discutiendae, non movebantur, sed potius suaviter conciliabantur. Per praetensam recognitionem Primatus Romani Pontificis non excludebantur Loci ordinarii, eiusdem ritus superintendentes, Pastores et Patriarchae ritus Graeci. Processerunt itaque moderni formatores unionis supra naturam unionis; siquidem his omnibus postpositis, ipsa fundamenta et principia submoverunt, et credentes se appropinquare unioni, sese ab ea elongaverunt, et quodammodo perpetuo diviserunt Ruthenos a Latinis. Sacram doctrinam Ruthenorum conformem doctrinae Apostolicae, et Romanae velut difformem imo haereticam damnarunt, ipsamque traduxerunt velut Ecclesiae inutilem et ineptam. Inde neces, martyria, et tanta irrepsit animorum alienatio, ut utrinque pro Religione zelantes mutuo se cum magna Divinae Maiestatis offensa haereticos non verebantur appellare».
Назад: 172
Дальше: 174

SAd
ASDasd