Книга: Каббала. Высший мир. Начало пути
Назад: 686
Дальше: 688

687

«Vetus verbum est, Deum omnia pondere, mensura, numero fecisse. <…> Itaque numerus quasi figura metaphysica est, et Arithmetica est quadam Statica Universi, qua rerum potentiae explorantur. Jam inde a Pythagora persuasi fuerunt homines, maxima in numeris mysteria latere. Et Pythagoram credibile est, ut alia multa, ita hanc quoque opinionem ex Oriente attulisse in Graeciam. Sed cum vera arcani clavis ignoraretur, lapsi sunt curiosiores in futilia et superstitiosa, unde nata est Cabbala quaedam vulgaris, a vera longe remota, et ineptiae multiplices cujusdam falsi nominis Magiae, quibus pleni sunt libri. Interea insita mansit hominibus facilitas credendi mirificia inveniri posse numeris, characteribus et lingua quadam nova, quam aliqui Adamicam, Jacobus Bohemus die Natur-Sprache vocat». Leibniz. Die philosophischen Schriften, VII. P. 184.
Назад: 686
Дальше: 688